^ -I M '

v.a.

IN HONOREM

ANXOS QV.\\)\l.\(:\Sr\

Llterarum Latinarum et Graecarum

Uniuersitate l/ictorice Professoris,

No

^ .Ti d

Alumni donaverunt,

A.D. MDCCCLXXXVII.

SANCTI

AURELII AUGUSTIJSri

EPISCOPI

DE CIYITATE DEI

LIBRI XXII.

ITERUM RECOGNOVIT

B. DOMBART.

YOL. 11.

LIB. XIV XXII.

LIPSIAE

IN AEDIBUS B. G. TEUBNERL

MDCCCLXXVII.

APR 1

LIPSIAE: TYPIS B. G. TKUBNBRI.

LIBER XIV.

Caput I.

Per inoboedientiam primi hominis omnes in secundae mortis perpetuitatem ruituros fuisse, nisi multos 5 Dei gratia liberaret.

Diximus iam superioribus libris ad humanum genus non solum naturae similitudine sociandum, verum etiam quadam cognationis necessitudine in unitatem concordem pacis vinculo conligandum ex homine uno Deum vokiisse 10 homines instituere, neque hoc genus fuisse in singulis quibusque moriturum, nisi duo primi, quorum creatus est unus ex nullo, altera ex illo, id inoboedientia meruissent, a quibus admissum est tam grande peccatum, ut in dete- rius eo natura mutaretur humana, etiam in posteros obli- 15 gatione peccati et mortis necessitate transmissa. Mortis autem regnum in homines usque adeo dominatum est, ut omnes in secundam quoque mortem, cuius nulhis est fmis, poena debita praecipites ageret, nisi inde quosdam indebita Dei gratia hberaret. Ac per hoc factum est, ut, 20 cum tot tantaeque gentes per terrarum orbem diversis ritibus moribusque viventes multiplici linguarum armorum vestium sint varietate distinctae, non tamen amplius quam duo quaedam genera humanae societatis existerent, quas civitates duas secundum scripturas nostras merito appel- 25 iare possemus. Una quippe est hominum secundum car-

7 super. VA (vol. I, 233, 23; 511, 28); in super. v \\ 24 quaedam om. A || 26 possemus VAFe-, possumus ah; possimus V II unam F \\ est om. F

1*

4 S. AUGUSTDfl

nem, altera secundum spiritum vivere in sui cuiusque generis pace volentium et, cum id quod expetunt ad- sequuntur, in sui cuiusque generis pace viventium.

Caput II.

5 De vita carnali, quae non ex corporis tantum, sed etiam ex animi intellegenda sit vitiis.

Prius ergo videndum est, quid sit secundum carnem, quid secundum spiritum vivere. Quisquis enim hoc quod diximus prima fronte inspicit, vel non recolens vel minus

10 advertens quem ad modum scripturae sanctae loquantur, potest putare philosophos quidem Epicureos secundum carnem vivere, quia summum bonum hominis in corporis vohiptate posuerunt, et si qui aUi sunt, qui quoquo modo corporis bonum summum bonum esse hominis opinati >

15 sunt, et eorum omne vulgus, qui non aUquo dogmate vel eo modo philosophantur, sed procUves ad Ubidinem nisi ex voluptatibus, quas corporeis sensibus capiunt, gaudere nesciunt; Stoicos autem, qui summum bonum hominis in animo ponunt, secundum spiritum vivere, quia et hominis

20 animus quid est nisi spiritus? Sed sicut loquitur scri- ptura divina, secundum carnem vivere utrique monstran- tur. Carnem quippe appellat non sohim corpus terreni atque mortaUs animantis (vehiti cum dicit: No7i omnis caro eadem caro; alia quidem liominis, alia autem caro

25 pecoris, alia volucrumy alia piscium), sed et aUis multis modis significatione huius nominis utitur, inter quos varios locutionis modos saepe . etiam ipsum hominem , id est na- turam hominis, carnem nuncupat, modo locutionis a parte totum, quale est: Ex operibus legis non iustificahitur

30 omnis caro. Quid enim voluit inteUegi nisi omnis homo?

25) 1. Cor. 15, 39. 30) Rom. 3, 20.

1 alteram F \ 24 aUa quidem VA; sed al. qu. t; || 25 et VF; om. Av

DE CIVITATE DEI L. XIV. C. 2. 5

Quod apertiiis paiilo post ait: In lege nemo iustificatur, et ad Galatas: Scientes autem quia non iustificatur homo ex operibus legis. Secundiim hoc intellegitur: Et Ver- bum caro factum est, id est homo ; quod non recte ac- cipientes quidam putaverunt Christo humanam animam 5 defuisse. Sicut enim a toto pars accipitur, ubi Mariae Magdalenae verba in evangeUo leguntur dicentis: Tulerunt Bominum meum et nescio ubi posuerunt eum, cum de sola Christi carne loqueretur, quam sepultam de monu- mento putabat ablatam: ita et a parte totum carne nomi- 10 nata intellegitur homo, sicuti ea sunt quae supra com- memoravimus.

Cum igitur multis modis, quos perscrutari et col- Hgere longum est, divina scriptura nuncupet carnem: quid sit secundum carnem vivere (quod profecto mahim est, 15 cum ipsa carnis natura non sit mahim) ut indagare possi- mus, inspiciamus diUgenter ilhim locum epistulae PauU apostoU quam scripsit ad Galatas, ubi ait: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes , inmunditiae, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, conten- 20 tiones, aemulationes , animositates , dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comisationes et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non possidebunt. Iste totus epistulae aposto- Ucae locus, quantum ad rem praesentem satis esse vide- 25 bitur, consideratus poterit hanc dissolvere quaestionem, quid sit secundum carnem vivere. In operibus namque carnis, quae manifesta esse dixit eaque commemorata

1) Gal. 3, 11. 3) Ib. 2, 16. 4) lo. 1, 14. 8) lo. 20, 13. 24) Gal. 5, 19 sqq.

1 iustificabitur AF \\ 2 autem VA sec. Graec; om. v || quia] qm A II iustificatur Veh sec. Graec; iustificabitur AFv || 7 tule- runt VAF codd. Amiat. Fuld.; Abstul. v \\ 19 fomic. VAF {6, 2); adulteria fomic, v || 20 et 6, 3 luxuria Vef; luxuriae Av \\ 22 comisationes V {item 6, 5); comess. v || 23 sicut VParr.; sicut et AFv

6 S. AUGUSTINI

damnavit, non illa tantiim invenimiis, quae ad voluptatem pertinent carnis, sicuti sunt fornicationes , inmunditiae, luxuria, ebrietates, comisationes; verum etiam illa, quibus animi vitia demonstrantur a voluptate carnis aliena. Quis 5 enim servitutem, quae idolis exhibetur, veneficia, inimici- tias, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidias non potius intellegat animi vitia esse quam carnis? Quando quidem fieri potest, ut propter idololatriam vel haeresis alicuius errorem a voluptatibus

10 corporis temperetur; et tamen etiam tunc homo, quamvis carnis libidines continere atque cohibere videatur, secun- dum carnem vivere hac apostolica auctoritate convincitur, et in eo, quod abstinet a vohiptatibus carnis, damnabiUa opera carnis agere demonstratur. Quis inimicitias non in

15 animo habeat? aut quis ita loquatur, ut inimico suo vel quem putat inimicum dicat; „Malam carnem," ac non po- tius: „Mahim animum habes adversus me"? Postremo sicut carnalitates, ut ita dicam, si quis audisset, non dubi- taret carni tribuere, ita nemo dubitat animositates ad ani-

20 mum pertinere. Cur ergo haec omnia et his similia doctor gentium in fide et veritate opera carnis appellat, nisi quia eo locutionis modo, quo totum significatur a parte, ipsum hominem vult nomine carnis intellegi?

Caput III.

25 Peccati causam ex anima, non ex carne prodisse, ei corruptionem ex peccato contractam non pecca- tum esse, sed poenam.

Quod si quisquam dicit carnem causam esse in maUs

moribus quorumcumque vitiorum, eo quod anima carne

30 affecta sic vivit, profecto non universam hominis naturam

dihgenter advertit. Nam „corpus quidem corruptibile ad-

10 corporis YAF; camis v || 18 dubitasset v

DE CIVITATE DEI L. XIV. C. 3. 7

gravat animam" Unde etiam idem apostolus agens de hoc corruptibili corpore, de quo paulo ante dixerat: Etsi exterioj^ homo noster cot^rumpitur: Scimus, inquit, quia, si terrena nostra domus habitationis resolvatur, aedifi- cationem hdbemus ex Deo, domum tion manu factam 5 aeternam in caelis. Etenim in hoc ingemescimus, habi- taculum nostrum quod de caelo est superindui cupientes; si tamen et induti, non tiudi inveniamur. Etenim qui sumus in hac hahitationej ingemescimus gravatij iti quo nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut ahsorheatur mor- 10 tale a vita. Et adgravamur ergo corruptibili corpore, et ipsius adgravationis causam non naturam substantiamque corporis, sed eius corruptionem scientes nolumus corpore spoliari, sed eius inmortalitate vestiri. Et tunc enim erit, sed quia corruptibile non erit, non gravabit. Adgravat 15 ergo nunc animam cot^pus corruptibile j et deprimit ter- rena inhahitatio sensum multa cogitatitem. Verum tamen qui omnia mala animae ex corpore putant accidisse, in errore sunt.

Quamvis enim Vergilius Platonicam videatur lucu- 20 lentis versibus explicare sententiam dicens:

Igneus est ollis vigor et caelestis origo Seminibus, quantum non noxia corpora tardant Terrenique bebetant artus moribundaque membra,

omnesque iQas notissimas quattuor animi perturbationes, 25 cupiditatem timorem^ laetitiam tristitiam, quasi origines omnium peccatorum atque vitiorum volens intellegi ex corpore accidere subiungat et dicat:

1) Sap. 9, 15. 3) 2. Cor. 4, 16. 11) Ib. 5, 1 sqq. 17) Sap. 9, 15.

4 habitationis VA^v; huius hab. A^Fef ^ resoluatur mss; dissolv. v II 6 e^ 9 ingemiscimus i; jj 9 in quo A {l. 20 c.17 med.); in quod V; eo quod v \\ 14 exspoliari v \ 22 oUis AFv; illis VParr.

8 S. AUGUSTINI

Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque,

nec auras Suspiciunt, clausae tenebris et carcere caeco:

tamen aliter se habet fides nostra. Nam corruptio cor- 5 poris, qiiae adgravat animam, non peccati primi est caiisa, sed poena; nec caro corruptibilis animam peccatricem, sed anima peccatrix fecit esse corruptibilem carnem. Ex qua corruptione carnis licet existant quaedam incitamenta vitiorum et ipsa desideria vitiosa, non tamen omnia vitae

10 iniquae vitia tribuenda sunt carni, ne ab his omnibus pur- gemus diabohim, qui non habet carnem. Etsi enim dia- bolus fornicator vel ebriosus vel si quid huius modi mali est, quod ad carnis pertinet voluptates, non potest dici, cum sit etiam talium peccatorum suasor et instigator oc-

15 cultus: est tamen maxime superbus atque invidus. Quae illum vitiositas sic obtinuit, ut propter hanc esset in car- ceribus cahginosi huius aeris aeterno supplicio destinatus. Haec autem vitia, quae tenent in diabolo principatum, carni tribuit apostolus, quam certum est diabolum non

20 habere. Dicit enim inimicitias, contentiones, aemulationes, animositates, invidias opera esse carnis; quorum omnium malorum caput atque origo superbia est, quae sine carne regnat in diabolo. Quis autem illo est inimicior sanctis? Quis adversus eos contentiosior, animosior et magis ae-

25 mulus atque invidus invenitur? At haec omnia cum habeat sine carne, quo modo sunt ista opera carnis, nisi quia opera sunt hominis, quem, sicut dixi, nomine carnis ap- pellat? Non enim habendo carnem, quam non habet dia- bolus, sed vivendo secundum se ipsum, hoc est secundum

30 hominem, factus est homo simiUs diabolo; quia et ille se- cundum se ipsum vivere voluit, quando in veritate non stetit, ut non de Dei, sed de suo mendacium loqueretur,

3) Aen. 6, 730 sqq. 21) Gal. 5, 20. 32) lo. 8, 44.

25 at V,- Et V

DE CIVITATE DEI L. XIV. C. 3. 4. 9

qui non solum mendax, verum etiam mendacii pater est. Primus est quippe mentitus, et a quo peccatum, ab illo coepit esse mendacium.

Caput IV.

Quid sit secundum hominem, quid autem secundum 5 Deum vivere.

Cum ergo vivit homo secundum hominem, non se- cundum Deum, similis est diabolo; quia nec angelo se- cundum angelum, sed secundum Deum vivendum fuit, ut staret in veritate et veritatem de illius, non de suo men- 10 dacium loqueretur. Nam et de homine alio loco idem apostolus ait: Si autem veriias Bei in meo mendacio abundavit. Nostrum dixit mendacium, veritatem Dei. Cum itaque vivit homo secundum veritatem, non vivit secundum se ipsum, sed secundum Deum. Deus est enim 15 qui dixit: Ego sum veritas. Cum vero vivit secundum se ipsum, hoc est secundum- hominem, non secundum Deum, profecto secundum mendacium vivit; non quia homo ipse mendacium est, cum sit eius auctor et creator Deus, qui non est utique auctor creatorque mendacii, sed 20 quia homo ita factus est rectus, ut non secundum se ipsum, sed secundum eum, a quo factus est, viveret, id est illius potius quam suam faceret voluntatem: non ita vivere, quem ad modum est factus ut viveret, hoc est mendacium. Beatus quippe vult esse etiam non sic vi- 25 vendo ut possit esse. Quid est ista voluntate mendacius? Unde non frustra dici potest omne peccatum esse men- dacium. Non enim fit peccatum nisi ea voluntate, qua volumus ut bene sit nobis vel nolumus ut male sit nobis. Ergo mendacium est, quod, cum fiat ut bene sit nobis, 30

13) Rom. 3, 7. 16) lo. 14, 6.

5 quid autem V; quidve v \\ 13 nostrum mss; Meum v || 23 non VA; non autem v

10 S. AUGUSTINI

hinc potiiis male est nobis, vel cum fiat, ut melius sit nobis, hinc potius peius est nobis. Unde hoc, nisi quia de Deo potest bene esse homini, quem deUnquendo deserit, non de se ipso, secundum quem vivendo delinquit? 5 Quod itaque diximus, hinc extitisse duas civitates

diversas inter se atque contrarias, quod aUi secundum carnem, aUi secundum spiritum viverent: potest etiam isto modo dici quod aUi secundum hominem, aUi secundum Deum vivant. Apertissime quippe <PauIus)> ad Corinthios

10 dicit: Cum enim sint inter vos aemulatio et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis? Quod ergo est ambulare secundum hominem, hoc est esse carnalem, quod a carne, id est a parte hominis, inteUegi- tur homo. Eosdem ipsos quippe dixit superius animales,

15 quos postea carnales, ita loquens: Quis enim scit, inquit, hominum, quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Sic et quae Dei sunt, nemo scit nisi spiri- tus Dei. Nos autem, inquit, non spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae

20 a Deo donata sunt nobis; quae et loquimur, non in sa- pientiae humanae doctis verbis, sed doctis spiritu, spiri- talibus spiritalia comparantes. Animalis autem homo non percipit quae sunt spiritus Dei; stultitia est enim illi. TaUbus igitur, id est animalibus, paulo post dicit:

25 Et ego, fratres, non potui loqui vobis quasi spiritalibus, sed quasi caimalibus ; et iUud et hoc eodem loquendi modo, id est a parte totum. Et ab anima namque et a carne, quae sunt partes hominis, potest totum significari, quod est homo; atque ita non est aliud animalis homo,

30 aliud carnalis, sed idem ipsum est utrumque, id est secun- dum hominem vivens homo; sicut non aliud quam homi- nes significantur, sive ubi legitur: Ex operibus legis non

11) 1. Cor. 3, 3. 24) Ib. 2, 11 sqq. 26) Ib. 3, 1.

9 Paulus om. VAF || 21 doctis spiritu Av sec. Graec; docti spiritu V; docti spiritus Parr. plrq. || 26 et hoc V; ex hoc Av

DE CIVITATE DEI L. XIV. C. 4. 5. 11

lustificahitur omnis caro, sive quod scriptiim est: Septua- ginta quinque animae descenderunt cum lacob in Aegy- ptum. Et ibi enim per omnem carnem omnis homo, et ibi per septuaginta quinqiie animas septuaginta quinque liomines intelleguntur. Et quod dictum est: Non in 5 sapientiae humanae doctis verMs, potuit dici: ,,Non in sapientiae carnalis'^; sicut quod dictum est: Secundum hominem ambulatis, potuit dici: ,,Secundum carnem". Magis autem hoc apparuit in his quae subiunxit: Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli, alius autem: 10 Ego Apollo, nonne homines estis? Quod dicebat: Anima- les estis, et: Carnales estis, expressius dixit: Homines estis, quod est: ,,Secundum hominem vivitis, non secun- dum Deum, secundum quem si viveretis, dii essetis."

Caput V. 15

Quod de corporis animaeque natura tolerdbilior quidem

Platonicorum quam Manichaeorum sit opinio, sed

et ipsa reprohanda, quoniam vitiorum omnium

causas naturae carnis ascrihit.

Non igitur opus est in peccatis vitiisque nostris ad 20 Creatoris iniuriam carnis accusare naturam, quae in ge- nere atque ordine suo bona est; sed deserto Creatore bono vivere secundum creatum bonum non est bonum, sive quisque secundum carnem sive secundum animara sive secundum totum hominem, qui ex anima constat et 25 carne (unde et nomine solius animae et nomine solius carnis significari potest) eligat vivere. Nam qui vehit summum bonum laudat animae naturam et tamquam ma- lum naturam carnis accusat, profecto et animam carnaliter

1) Rom. 3, 20. 3) Gen. 46, 27. 11) 1. Cor. 3, 4.

1 iustificatur Ve; cf. 4, 29 \\ 10 quidem VAF sec. Graec; om. V II 18 ipsa reprobanda F; ipsi reprobantur v \\ omnium V; om. V II 19 ascribit scripsi; ascripti V; ascribunt v

12 S. AUGSTINI

adpetit et carnem carnaliter fugit, qiioniam id vanitate sentit hiimana, non veritate divina. Non quidem Platonici siciit Manichaei desipiunt, ut tamquam maU naturam ter- rena corpora detestentur, cum omnia elementa, quibus 5 iste mundus visibiUs contrectabilisque compactus est, qua- htatesque eorum Deo artifici tribuant; verum tamen ex terrenis artubus moribundisque membris sic affici animas opinantur, ut hinc eis sint morbi cupiditatum et timorum et laetitiae sive tristitiae; quibus quattuor vel perturba-

10 tionibus, ut Cicero appellat, vel passionibus, ut plerique verbum e' verbo Graeco exprimunt, omnis humanorum morum vitiositas continetur. Quod si ita est, quid est quod Aeneas apud VergiUum, cum audisset a patre apud inferos animas rursus ad corpora redituras, hanc opinio-

15 nem miratur exclamans:

0 pater, anne aliquas ad caelum hinc ire putan-

dum est Sublimes animas iterumque ad tarda reverti Corpora? Quae lucis miseris tam dira cupido?

20 Numquidnam haec tam dira cupido ex terrenis artubus moribundisque membris adhuc inest animarum ilU prae- dicatissimae puritati? Nonne ab huius modi corporeis, ut dicit, pestibus omnibus eas asserit esse purgatas, cum rursus incipiunt in corpora velle reverti? Unde coUigitur,

25 etiamsi ita se haberet, quod est omnino vanissimum, vi- cissim aUernans incessabiliter euntium atque redeuntium animarum mundatio et inquinatio, non potuisse veraciter dici omnes culpabiles atque vitiosos motus animarum eis ex terrenis corporibus inolescere, si quidem secundum

30 ipsos iUa, ut locutor nobUis ait, dira cupido usque adeo non est ex corpore, ut ab omni corporea peste purgatam et extra omne corpus animam constitutam ipsam esse

10) Tiisc. 4, 6. 19) Aen. 6, 719 sqq.

32 et om. V

DE CIVITATE DEI L. XIV. C. 5. 6. l3

compellat in corpore. Unde etiam illis fatentibiis non ex carne tantum afficitur anima, ut cupiat metuat, laete- tur aegrescat, verum etiam ex se ipsa his potest motibus agitari.

Caput YI. 5

De qualitaie voluntatis humanae, sub cuius iudicio affe- ctiones animi aut pravae habentur aut rectae.

Interest autem qualis sit voluntas hominis; quia si perversa est, perversos habebit hos motus; si autem recta est, non sohmi inculpabiles, verum etiam laudabiles erunt. 10 Voluntas est quippe in omnibus; immo omnes nihii aUud quam voluntates sunt. Nam quid est cupiditas et laetitia nisi vohmtas in eorum consensione quae volumus? Et quid est metus atque tristitia nisi voluntas in dissensione ab his quae nolumus? Sed cum consentimus appetendo 15 ea quae volumus, cupiditas; cum autem consentimus fruendo his quae volumus, laetitia vocatur. Itemque cum dissenti- mus ab eo quod accidere nolumus, talis voluntas metus est; cum autem dissentimus ab eo quod nolentibus acci- dit, talis voluntas tristitia est. Et omnino pro varietate 20 rerum, quae appetuntur atque fugiuntur, sicut allicitur vel offenditur vohmtas hominis, ita in hos vel illos affectus mutatur et vertitur. Quapropter homo, qui secundum Deum, non secundum hominem vivit, oportet ut sit ama- tor boni; unde fit consequens ut malum oderit. Et quo- 25 niam nemo natura, sed quisquis malus est, vitio malus est: perfectum odium debet maUs, qui secundum Deum vivit, ut nec propter vitium oderit hominem nec amet vitium propter hominem, sed oderit vitium, amet homi- nem. Sanato enim vitio totum quod amare, nihil autem 30 quod debeat odisse remanebit.

28) Ps. 138, 22.

13 sq. consensione . . dissensione mss; consensionem dissensionem v

14 S. AUGUSTINI

Caput YII.

Amorem et dilectionem indifferenter et in bono et in malo apud sacras litteras inveniri.

Nam cuius proposilum est amare Deum et non se- 5 cundum hominem, sed secundum Deum amare proximum, sicut etiam se ipsum: procul dubio propter hunc amorem dicitur vokmtatis bonae, quae usitatius in scripturis sanctis caritas appellatur; sed amor quoque secundum easdem sacras Utteras dicitur. Nam et amatorem boni apostohis

10 dicit esse debere, quem regendo populo praecipit ehgen- dum, et ipse Dominus Petrum apostolum interrogans cum dixisset: Diligis me plus his'^ ille respondit: Bomine, tu scis quia amo te; et iterum Dominus quaesivit, non utrum amaret, sed utrum dihgeret eum Petrus; at ille

15 respondit iterum: Domine^ tu scis quia amo te; tertia vero interrogatione et ipse lesus non ait: „Diligis me?" sed: Amas me? ubi secutus ait evangelista: Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me? cum Dominus non tertio, sed semel dixerit: Amas me'^ bis autem dixerit:

20 Diligis me? Unde intellegimus, quod etiam cum dicebat Dominus: Diligis me? nihil aliud dicebat quam: Amas me? Petrus autem non mutavit huius unius rei verbum, sed etiam tertio: Domine, inquit, tu omnia scis, tu scis quia amo te.

25 Hoc propterea commemorandum putavi, quia non-

nulli arbitrantur aliud esse dilectionem sive caritatem, aliud amorem. Dicunt enim dilectionem accipiendam esse in bono, amorem in malo. Sic autem nec ipsos auctores saecularium litterarum locutos esse certissimum est. Sed

30 viderint philosophi utrum vel qua ratione ista discernant; amorem tamen eos in bonis rebus et erga ipsum Deum

11) 1. Tim. 3, 1. 24) lo. 21, 15 sqq.

7 sanctis VAF {jprogr. p. 17); sacris v |) 16 iesus VAF; Dominus v

DE CIVITATE DEI L. XIV. C. 7. 15

magni pendere, libri eorum salis loquuntur. Sed scri- pturas religionis nostrae, quarum auctoritatem ceteris omnibus litteris anteponimus, non aliud dicere amorem, aliud dilectionem vel caritatem, insinuandum fuit. Nam et amorem in bono dici iam ostendimus. Sed ne quis 5 existimet amorem quidem et in malo et in bono, dilectio- nem autem non nisi in bono esse dicendam, illud adten- dat quod in psalmo scriptum est: Qui autem diligit in- iquitatem, odit animam suam, et illud apostoli lohannis: Si quis dilexerit mundum, non est dilectio Patris in illo. 10 Ecce uno loco dilectio et in bono et in malo. Amorem autem in malo (quia in bono iam ostendimus) ne quis- quam flagitet, legat quod scriptum est: Erunt enim homines se ipsos amantes , amatores pecuniae. Recta itaque voluntas est bonus amor et voluntas perversa malus 15 amor. Amor ergo inhians habere quod amatur, cupiditas est, id autem habens eoque fruens laetitia; fugiens quod ei adversatur, timor est, idque si acciderit sentiens tristitia est. Proinde mala sunt ista, si malus amor est; bona, si bonus. Quod dicimus, de scripturis probemus. Concu- 20 piscit apostolus dissolvi et esse cum Christo; et: Concu- pivit anima mea desiderare iudicia tua, vel si accom- modatius dicitur: Desideravit anima mea concupiscere iudicia tua; et: Concupiscentia sapientiae perducit ad regnum. Hoc tamen loquendi obtinuit consuetudo, ut, si 25 cupiditas vel concupiscentia dicatur nec addatur cuius rei sit, non nisi in malo possit intellegi. Laetitia in bono est: Laetamini in Domino et exultate iusti; et: JDedisti laetitiam in cor meum; et: Adimplehis me laetitia cum vultu tuo. Timor in bono est apud apostolum, ubi ait: 30

9) Ps. 10, 5. 10) 1. lo. 2, 15. 14) 2. Tim. 3, 2. 22) Phil. 1, 23. 24) Ps. 118, 20. 25) Sap. 6, 21. 28) Ps. 31, 11. 29) Ps. 4, 8. 30) Ps. 15, 11.

3) omnibus VAF; quibusque v \ 10 diligit ^ [j in eo t> 17 laet. VA; laet. est v

S. AUGUSTINl

Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operc mini; et: Noli altum sapere, sed time; el: Timeo autei ne, sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et vestra\ mentes corrumpantur a castitate, quae est in Christt 5 De tristitia vero, quam Cicero magis aegritudinem appelj lat, dolorem autem Vergilius, ubi ait: „DoIent gaudentque^j (sed ideo malui tristitiam dicere, quia aegritudo vel doloi usitatius in corporibus dicitur) scrupulosior quaestio est, utrum inveniri possit in bono.

10 - Caput VIII.

De trihus perturbationihus, quas in animo sapientis Stoici esse voluerunt, excluso dolore sive trisiitia, quam virtus animi sentire non debeat. Quas enim Graeci appellant evTcad^elag^ Latine autem

15 Cicero constantias nominavit, Stoici tres esse voluerunt pro tribus perturbationibus in animo sapientis, pro cupi- ditate voluntatem, pro laetitia gaudium, pro metu cautio- nem; pro aegritudine vero vel dolore, quam nos vitandae ambiguitatis gratia tristitiam maluimus dicere, negaverunt

20 esse posse aliquid in animo sapientis. Voluntas quippe, inquiunt, appetit bonum, quod facit sapiens; gaudium de bono adepto est, quod ubique adipiscitur sapiens; cautio devitat malum, quod debet sapiens devitare; tristitia porro quia de malo est, quod iam accidit, nullum «lutem malum

25 existimant posse accidere sapienti, nihil in eius animo pro illa esse posse dixerunt. Sic ergo illi loquuntur, ut velle gaudere cavere negent nisi sapientem; stultum autem non nisi cupere laetari, metuere contristari; et illas tres esse constantias, has autem quattuor perturbationes secun-

30 dum Ciceronem, secundum autem plurimos passiones. Graece autem illae tres, sicut dixi, appellantur evnccd^eLcci,; istae autem quattuor Ttcc&r]. Haec locutio utrum scripturis sanctis congruat, cum quaererem quantum potui dihgen-

2) Phil. 2, 12. Rom. 11, 20. 4) 2. Cor. 11, 3. 5) Tusc. 3, 10. 6) Aen. 6, 733.

DE CIVITATE DEI L. XIV. C. 8. 17

ter, illud inveni quod ait propheta: Non est gaudere im- piis, dicit Dominus; tamquam impii laetari possint potius quam gaiidere de malis, quia gaudium proprie bonorum et piorum est. Item illud in evangelio: Quaecumque vultis ut faciant vobis homines, haec et vos facite illis, ita di- 5 €tum videtur, tamquam nemo possit aliquid male vel tur- piter velle, sed cupere. Denique propter consuetudinem locutionis nonnulli interpretes addiderunt „bona" et ita interpretati sunt: „Quaecumque vultis ut faciant vobis homines bona." Cavendum enim putaverunt, ne quisquam 10 inhonesta velit sibi fieri ab hominibus, iit de turpioribiis taceam, certe luxuriosa convivia, in quibus se, si et ipse illis faciat, hoc praeceptum existimet impleturum. Sed in Graeco evangelio, unde in Latinum translatum est, non legitur „bona", sed: Quaecumque vultis ut faciant 15 vohis homines, haec et vos facite illis; credo propterea, quia in eo quod dixit vultis, iam voluit intellegi „bona". Non enim ait „cupitis".

Non tamen semper his proprietatibus locutio nostra frenanda est, sed interdum his utendum est; et cum legi- 20 mus eos, quorum auctoritati resultare fas non est, ibi sunt intellegendae, ubi rectus sensus alium exilum non potest invenire; sicut ista sunt, quae exempli gratia par- tim ex propheta, partim ex evangeho commemoravimus. Quis enim nescit impios exultare laetitia? et tamen: Non 25 est gaudere impiis, dicit Dominus. Unde, nisi quia gaudere aliud est, quando proprie signateque hoc verbum ponitur? Item quis negaverit non recte praecipi hominibus, ut quaecumque ab aliis sibi fieri cupiunt, haec eis et ipsi faciant; ne se invicem turpitudine inlicitae voluptatis ob- 30 lectent? et tamen saluberrimum verissimumque prae- ceptum est: Quaccumque vultis ut faciant vohis homines,

2) Esai. 57, 21. 5) Mt. 7, 12.

13 faciat VAF; f. similia v \\ 19 his se A (hisce?) || 22 in- tellegendae Fv ; intellegendi VAhef

AUO. DE CIV. DKI. II. 2

18 S. AUGUSTINI

eadem et vos facite ilUs. Et hoc iinde, nisi quia boc loco modo qiiodam proprio voluntas posita est, quae iu malo accipi non potest? Locutione vero usitatiorc, quam frequentat maxime consuetudo sermonis, non utique di-

5 ceretur: Noli velle mentiri omne mendacium, nisi esset et voluntas mala, a cuius pravitate illa distinguitur, quam praedicaverunt angeli dicentes: Pax in terra hominibus honae voluntatis. Nam ex abundanti additum est „bonae'', si esse non potest nisi bona. Quid autem magnum in

10 caritatis Jaudibus dixisset apostolus, quod non gaudeat super iniquitate, nisi quia ita malignitas gaudet? Et apud auctores saecularium litterarum talis istorum verborum indifferentia reperitur. Ait enim Cicero orator amplissi- mus: „Cupio, patres conscripti, me esse clementem." Quia

15 id veri^um in bono posuit, quis tam perverse doctus exi- stat, qui non eum „Cupio", sed „VoIo" potius dicere de- buisse contendat? Porro apud Terentium flagitiosus adu- lescens insana flagrans cupidine:

Nihil volo aliud, inquit, nisi Philumenam.

20 Quam voluntatem fuisse libidinem responsio, quae ibi servi eius sanioris inducitur, satis indicat. Ait namque domino suo:

Quanto satius est, Te id dare operam, qui istum amorem ex animo 25 amoveas tuo,

Quam id loqui, quo magis libido frustra accenda-

tur tua?

Gaudium vero eos et in malo posuisse ille ipse Vergilia-

5) Eccli. 7, 13. 8) Lc. 2, U. 11) 1. Cor. 13, 6. 14) Cat. 1, 2. 27) Ter. Andr. 2, 1, 6 sqq.

8 ex abundantia F; sed cf. Quintil. 4, 5, 15; 5, 6, 2 \\ 11 et VAF; Nam et v || 21 sanioris VAFParr. plrq. (opp. insana flagrans libidine); sen. v \\ 24 qui VAe; quo Fv

DB CIVITATE DEI L. XIV. C. 8. 19

mis testis est versus, ubi has quattuor perturbationes summa brevitate complexus est:

Hinc metuunt cupiuntqiie, dolent gaudentque.

Dixit etiam idem auctor:

Mala mentis gaudia. 5

Proinde volunt cavent gaudent et boni et mali; atque ut eadem aliis verbis enuntiemus, cupiunt timent laetantur et boni et mali; sed illi bene, isti male, sicut hominibus seu recta seu perversa voluntas est. Ipsa quoque tristi- tia, pro qua Stoici nihil in animo sapientes inveniri posse 10 putaverunt, reperitur in bono et maxime apud nostros. Nam laudat apostolus Corinthios, quod contristati fuerint secundum Deum. Sed fortasse quis dixerit illis apostolum fuisse congratulatum , quod contristati fuerint paenitendo, qualis tristitia, nisi eorum qui peccaverint, esse non pot- 15 est. Ita enim dicit: Video quod epistula illa, etsi ad horam, contristavit vos; nunc gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati estis in paenitentiam. Contri- stati enim estis secundum Deum, ut in nullo detrimen- tum patiamini ex nobis. Quae enim secundum Deum 20 est tristitia, paenitentiam in salutem inpaenitendam opera- tur; mundi autem tristitia mortem operatur. Ecce enim id ipsum secundum Beum contristari quaniam perfecit in vohis industriam. Ac per hoc possunt Stoici pro suis partibus respondere, ad hoc videri utilem esse tristitiam, 25 ut peccasse paeniteat; in animo autem sapientis ideo esse non posse, quia nec peccatum in eum cadit, cuius paeni- tentia contristetur, nec ullum aliud malum, quod perpe- tiendo et sentiendo sit tristis. Nam et Alcibiadem ferunt (si me de nomine hominis memoria non fallit), cum sibi 30

3) Aen. 6, 733. 5) Aen. 6, 278. 24) 2. Cor. 7, 8 sqq.

18 in mss; ad v |j 23 dominum V || contristari vos F || per- fecit VA sec. (rra€C. /perficit v

20 * S. AUGUSTINI

beatiis videietur, Socrate dispiitante et ei quam miser esset, quoiiiam stultus esset, demonstrante flevisse. Huic ergo stultitia fuit causa etiam liuius utilis optandaeque tristitiae, qua homo esse se dolet^ quod esse non debet. 5 Stoici autem non stultum, sed sapientem aiunt tristem esse non posse.

Caput IX.

J)e perturhationihus animi, quarum affectus rectos hahet

vita iustorum.

10 Verum his philosophis, quod ad istam quaestionem

de animi perturbationibus adtinet, iam respondimus in nono huius operis Ubro, ostendentes eos non tam de re- bus, quam de verbis cupidiores esse contentionis quam veritatis. Apud nos autem iuxta scripturas sanctas sa-

15 namque doctrinam cives sanctae civitatis Dei in huius vitae peregrinatione secundum Deum viventes metuunt cupiuntque, doient gaudentque, et quia rectus est amor eorum, istas omnes affectiones rectas habent. Metuunt poenam aeternam, cupiunt vitam aeternam; dolent in re,

20 quia ipsi in semet ipsis adhuc ingemescunt adoptionem, expectantes redemptionem corporis sui; gaudent in spe, quia fiet sermo, qui scriptus est: Ahsorpta est mors in victoriam. Item metuunt peccare, cupiunt perseverare; dolent in peccatis, gaudent in operibus bonis. Ut enim

25 metuant peccare, audiunt: Quoniam ahundahit iniquitas, refrigescet caritas multorwn; ut cupiant perseverare, audiunt quod scriptum est: Qui perseveraverit usque in fineni, hic salvus erit; ut doleant in peccatis, audiunt: Si dixerimiis quia peccatum non hahemus, nos ipsos se-

30 ducimus, et veritas in nohis non est; ut gaudeant in operi-

12) C. 4; 5. 23) 1. Cor. 15, 54. 26) Mt. 24, 12. 28) Mt. 10, 22. 30) 1. lo. 1, 8.

14 sacras v {14:, 7) \ 19 in se A Parr. || 23 in uictoria V II 26 refrigescit V

DE CIVITATE DEI L. XIV. C. 9. 21

bus bonis, aiidiimt: Hilarem datorem diligit Deus. Item sicuti se infirmitas eorum firmitasque habuerit, metuunt temptari, cupiunt temptari; dolent in temptationibus, gaudent in temptationibus. Ut enim metuant temptari, audiunt: Si quis praeoccupatus fuerit in aliquo delictOy 5 vos, qui spiritales estis, instruite huius modi in spiritu mansuetudinis , intendens te ipsum, ne et tu tempteris; ut autem cupiant temptari, audiunt quendam virum for- tem civitatis Dei dicentem: Proha me, Domine, et tempta me; ure renes meos et cor meum; ut doleant in tem- 10 ptationibus, vident Petrum flentem; ut gaudeant in tem- ptationibus, audiunt lacobum dicentem: Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tetnptationes varias in- cideritis.

Non solum autem propter se ipsos his moventur af- 15 fectibus, verum etiam propter eos, quos Uberari cupiunt et ne pereant metuunt, et dolent si pereunt et gaudent si Hberantur. Ilkim quippe optimum et fortissimum virum, qui in suis infirmitatibus gloriatur, ut eum potissimum commemoremus, qui in ecclesiam Christi ex gentibus ve- 20 nimus, doctorem gentium in fide et veritate, qui et pkis omnibus suis coapostoks laboravit et pkiribus epistuks populos Dei, non eos tantum, qui praesentes ab iko vide- bantur, verum etiam iHos, qui futuri praevidebantur , in- struxit; ikum, inquam, virum, atkletam Ckristi, doctum 25 ab iUo, unctum de iUo, crucifixum cum iko, gloriosum in iko, in tkeatro kuius mundi, cui spectaculum factus est et angeks et kominibus, legitime magnum agonem certan- tem et palmam supernae vocationis in anteriora sectantem, oculis fidei kbentissime spectant gaudere cum gaudenti- 30

1) 2. Cor. 9, 7. 7) Gal. 6, 1. 10) Ps. 25, 2. 11) Mt. 26, 75. 14) lac. 1, 2. 19) 2. Cor. 12, 5. 22) 1. Cor. 15, 10. 26) Gal. 1, 12. 2. Cor. 1, 21. Gal. 2, 20. 28) 1. Cor. 4, 9. 29) Phil. 3, 14.

1 hilarem enim F sec. Graec. || 28 magnum agonem Vv; magno agone AF \\ 30 spectantem Ahef

22 S. AUGUSTINI

bus, flere ciim flentibus, foris habenlem pugnas, intus timores, cupientem dissolvi et esse cum Christo, desideran- tem videre Romanos, ut aliquem fructum habeat et in illis, sicut et in ceteris gentibus, aemulantem Corinthios 5 et ipsa aemulatione metuentem, ne seducantur eorum mentes a castitate, quae in Christo est, magnam tristitiam et continuum dolorem cordis de Israelitis habentem, quod ignorantes Dei iustitiam et suam volentes constituere iu- stitiae Dei non essent subiecti; nec solum dolorem, verum

10 etiam luctum suum denuntiantem quibusdam , qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam super inmunditia et fornicationibus suis.

Hi motus, hi afl^ectus de amore boni et de sancta caritate venientes si vitia vocanda sunt, sinamus, ut ea,

15 quae vere vitia sunt, virtutes vocentur. Sed cum rectam rationem sequantur istae aff^ectiones, quando ubi oportet adhibentur, quis eas tunc morbos seu vitiosas passiones audeat dicere? Quam ob rem etiam ipse Dominus in forma servi agere vitam dignatus humanam, sed nuUum

20 habens omnino peccatum adhibuit eas, ubi adhibendas esse iudicavit. Neque enim, in quo verum erat hominis cor- pus et verus hominis animus, falsus erat humanus affectus. Cum ergo eius in evangelio ista referuntur, quod super duritia cordis ludaeorum cum ira contristatus sit, quod

25 dixerit: Gaudeo propter vos, ut credatis, quod Lazarum suscitaturus etiam lacrimas fuderit, quod concupiverit cum discipuUs suis manducare pascha, quod propinquante pas- sione tristis fuerit anima eius: non falso utique referun- tur. Verum ille hos motus certae dispensationis gratia

1) Rom. 12, 15. 2) 2. Cor. 7, 5. Phil. 1, 23. 4) Rom. 1, 11; 13. 6) 2. Cor. 11, 2 sq. 7) Rom. 9, 2. 9) Rom. 10, 3. 12) 2. Cor. 12, 21. 24) Mr. 3, 5. 25) lo. 11, 15. 26) Ib. 35. 27) Lc. 22, 15. 28) Mt. 26, 38.

5 ipsa Vv; in ipsa AF \\ 19 servi] dei V\\ 24 duritia VAF (11); duritiam v

DE CIVITATE DEI L. XIV. C. 9. 23

ita ciim voluit suscepit animo humano, ut cum voluit factus est homo.

Proinde^ quod fatendum est^ etiam cum rectas et se- cundum Deum habemus has affectiones, huius vitae sunt, non illius, quam futuram speramus, et saepe ilUs etiam 5 inviti cedimus. Itaque ahquando, quamvis non culpabiii cupiditate^ sed laudabili caritate moveamur, etiam dum nohimus flemus. Habemus ergo eas ex humanae condi- cionis infirmitate; non autem ita Dominus lesus, cuius et infirmitas fuit ex potestate. Sed dum vitae huius infir- 10 mitatem gerimus, si eas omnino nuUas habeamus^ tunc potius non i'ecte vivimus. Vituperabat enim et detesta- batur apostohis quosdam^ quos etiam esse dixit sine af- fectione. Culpavit etiam illos sacer psalmus^ de quibus ait: Siisimui qui simul contristaretur, et non fiirt. Nam 15 omnino non dolere, dum sumus in hoc loco miseriae, pro- fecto^ sicut quidam etiam apud saeculi huius htteratos sensit et dixit, non sine magna mercede contingit inmani- tatis in animo, stuporis in corpore. Quocirca illa, quae ocTta&sLcc Graece dicitur (quae si Latine posset inpassibi- 20 litas diceretur), si ita intellegenda est (in animo quippe, non in corpore accipitur), ut sine his aflectionibus viva- tur^ quae contra rationem accidunt mentemque perturbant, bona plane et maxime optanda est, sed nec ipsa huius est vitae. Non enim qualiumcumque hominum vox est, sed 25 maxime piorum multumque iustorum atque sanctornm; Si dixerimus, quoniam peccatum non hahemus, nos ipsos seducimus et veritas in nohis non est. Tunc itaque aitix- ^ua ista erit^ quando peccatum in homine nuflum erit. Nunc vero satis bene vivitur, si sine crimine; sine pec- 30 cato autem qui se vivere existimat, non id agit, ut pec- catum non habeat, sed ut veniam non accipiat. Porro

14) Rom. 1, 31. 15) Ps. 68, 21. 18) Cic. Tusc. 3, 6. 28) 1. lo. 1, 8.

30 si 07/?. V li 32 porro aiitem VF (40, ^2; vol. I, 103, 22); porro Av

24 S. AUGUSTINI

autem si aTtad^eLd illa dicenda est, ciim animiim conlingere omnino non potest ullus affectus, quis hunc stuporem non omnibus vitiis iudicet esse peiorem? Potest ergo non ab- surde dici perfectam beatitudinem sine stimulo timoris et

5 sine ulla tristitia futuram; non ibi autem futurum amorem gaudiumque quis dixerit, nisi omni modo a veritate seclu- sus? Si autem ccTta&eLa illa est, ubi nec metus ullus exterret nec angit dolor, aversanda est in hac vita, si recte, hoc est secundum Deum, vivere volumus; in illa

10 vero beata, quae sempiterna promittitur, plane speran- da est.

Timor namque ille, de quo dicit apostolus lohannesT Timor non est in caritatey sed perfecta caritas foras mit- tit timorem, quia timor poenam hahet; qui autem timet^

15 non est perfectus in caritatey non est eius generis timor^ cuius ille, quo timebat apostolus Paulus, ne Corinthii ser- penlina seducerentur astutia; hunc enim timorem habet caritas, immo non habet nisi caritas; sed illius generis est timor, qui non est in caritate, de quo ipse apostolus

20 Paulus ait: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore. Timor vero ille castus permanens in saecu- lum saeculi, si erit et in futuro saeculo, (nam quo alio modo potest intellegi permanere in saeculum saecuh?) non est timor exterrens a malo quod accidere potest, sed

25 tenens in bono quod amitti non potest. Ubi enim boni adepti amor inmutabilis est, profecto, si dici potest, mali cavendi timor securus est, Timoris quippe casti nomine ea voluntas significata est, qua nos necesse erit nolle pec- care, et non sollicitudine inflrmitatis, ne forte peccemus,

30 sed tranquillitate caritatis cavere peccatum. Aut si nul- lius omnino generis timor esse poterit in illa certissima securitate perpetuorum feliciumque gaudiorum, sic est

15) 1. lo. 4, 18. 17) 2. Cor. 11, 3. 21) Rom. 8, 15. 22) Ps. 18, 10.

21 timore mss (ut codd. Amiat. Fuld.); timorem v

DE CIVITATE DEI L. XIV. C. 9. 25

dictiim: Tlmor Domini castus permanens in saeculum saeculi j qiiem acl modum dictiim est: Patientia pau- perum non peribit in aeternum. Neqiie enim aeterna erit ipsa patientia, qnae necessaria non est, nisi ubi tole- randa sunt mala; sed aeternum erit, quo per patientiam 5 pervenitur. Ita fortasse timor castus in saeculum saeculi dictus est permanere, quia id permanebit, quo timor ipse perducit.

Quae cum ita sint, quoniam recta vita ducenda est, qua perveniendum sit ad beatam, omnes affectus istos vita lo recta rectos habet, perversa perversos. Beata vero eadem- que aeterna amorem habebit et gaudium non sohim re- ctum, verum etiam certum; timorem autem ac dolorem nulhim. Unde iam apparet utcumque, quales esse debeant in hac peregrinatione cives civitatis Dei, viventes secun- 15 dum spiritum, non secundum carnem, hoc est secundum Deum, non secundum hominem, et quales in illa, quo tendunt, inmortahtate futuri sint. Civitas porro, id est societas, impiorum non secundum Deum, sed secundum hominem viventium et in ipso cultu falsae contemptuque 20 verae divinitatis doctrinas hominum daemonumve sectan- tium his affectibus pravis tamquam morbis et perturba- tionibus quatitur. Et si quos cives habet, qui moderari talibus motibus et eos quasi temperare videantur, sic im- pietate superbi et elati sunt, ut hoc ipso sint in eis maio- 25 quo minores dolores. Et si nonnuUi tanto vanitate hoc in se ipsis ad- amaverint, ut nullo prorsus erigantur et excitentur, nullo flectantur atque inclinentur affectu: humanitatem totam potius amittunt, quam veram adsequuntur tranquillitatem. 30 Non enim quia durum aliquid, ideo rectum, aut quia stu- pidum est, ideo sanum.

3) Ps. 9, 19. 26) Ps. 18, 10.

30 adsequuntnr mss; assequantur v

26 S. AUGUSTINI

Caput X.

A71 primos homines in paradiso constitutos 7iullis pe^^tur-

hationibuSf p^iusquam delinquerent , affectos fuisse

credendwn sit. .

5 Sed iitrum primus homo vel primi homines (duorum

erat quippe coniugium) habebant istos afTectus in corpore

animaU ante peccatum, quales in corpore spiritaU non

habebimus omni purgato finitoque peccato, non inmerito

quaeritur. Si enim habebant, quo modo erant beati in

10 illo memorabiU beatitudinis loco, id est paradiso? Quis tandem absolute dici beatus potest, qui timore afficitur vel dolore? Quid autem timere aut dolere poterant ilU homines in lantorum tanta afluentia bonorum, ubi nec mors metuebatur nec ulla corporis mala valetudo, nec

15 aberat quicquam, quod bona voluntas adipisceretur, nec inerat quod carnem animumve hominis feliciter viventis offenderet? Amor erat inperturbatus in Deum atque inter se coniugum fida et sincera societate viventium, et ex hoc amore grande gaudium, non desistente quod amabatur ad

20 fruendum. Erat devitatio tranquilla peccati, qua manente nuUum omnino alicunde malum, quod contristaret, inrue- bat. An forte cupiebant prohibitum lignum ad vescendum contingere, sed mori metuebant, ac per hoc et cupiditas et metus iam tunc illos homines etiam in illo perturbabat

25 loco? Absit ut hoc existimemus fuisse, ubi nuUum erat omnino peccatum. Neque enim nuUum peccatum est ea quae lex Dei prohibet concupiscere atque ab his abstinere timore poenae,